Non coques hoedum in lacte matris suae. Quod Josephus exponit sic: Non comedes eum infra octavum diem quia adhuc non differt a lacte. Sancti de Christo exponunt sic: Ne occidas Christum in die conceptionis suae; quod tamen transgressi sunt. Dies vero conceptionis vocatur lac matris, quia ex tunc in matre paratur materia lactis. Hebraeus habet: Non coques separatum in lacte matris suae, et est sensus: Separatum a carne parentum, id est quod per carnalem generationem conceptum, et editum est, non comedes coctum cum lacte, vel cum aliquo lacteo caseo, scilicet vel butyro. Quod dictum est propter aves, quae non de carne, sed de ovis separantur, quas in lacte coctas, vel cum lacte comedunt. Nec ideo de lacte matris prohibitum dicunt, quod in alio lacte liceat coquere; sed quia lac illud paratius possit inveniri cum animali, per hoc prohibuit de omni lacte. Quidam tamen de his quae Domino offeruntur, dictum intelligunt, quasi non offeras agnum, vel hoedum infra octavum diem, quia nondum est esibilis, nec differt a lacte matris, quia et supra dixerat de primitiis agnorum, et decimis. In fine vero judiciorum addidit Dominus: Si feceris hoc, occidam omnem populum, ad quem ingredieris, et praemittam scabrones et vespas, quae fugabunt eos, id est terrorem nominis tui; paulatim vero ejiciam eos, ne redigatur terra in solitudinem, et crescant contra te bestiae; ponamque terminos tuos a mare Rubro, quod est ab oriente, usque ad mare Palaestinum, quod Tyrenum dicitur, et est ab occidente, et a deserto quod est post Bethlehem, quod incipit post Thecuam, usque ad fluvium, scilicet Euphraten, quae tota regio quandoque dicta est Judaea.